monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.145 > sectio 183 > bnf11947.141 v > {f} > sectio 62 > bsbClm6224.152 > sectio 221 > sectio 5 > sectio 572 > csg457.149 > sectio 532 > uwbM.p.th.q.1a.51 > 45 > sectio 218 > bsbClm6224.154 > sectio 55 > sectio 466 > sectio 261 > 66 > csg457.141 > 37 > 41 > sectio 473 > {g}
Beda, De orthographia, {f} <<<     >>> {h}

Beda Venerabilis, De orthographia, {g}

1 gula dicendum non gyla, quia y litteram nulla uox nostra adsciscit.
2 gobius piscis nonnumquam gobio legitur.
3 gaudium animi, laetitia et exultatio etiam uerborum atque membrorum.
4 gremium dicimus interius accinctae uestis secretum; sinum exterius sinuatae uestis receptaculum.
5 gluten neutro genere, glutinis, glutini; sed et glutinum Sallustius dicit, glutini, glutino.
6 git monoptoton et pluralem numerum non habet.
7 est autem neutri generis et per omnes casus declinatur.
8 gracilis gracillimus, non gracilissimus.
9 gaudeo gaudes perfectum habet gauisus sum.
Beda Venerabilis HOME

csg249.15